- POLA
- POLAIstriae munita civitas (ubi Polaticus sinus, qui et Flanaticus. Vulgo Il Carnero, quod ibi nautae periclitentur, et Polaticum Promuntorium, de quo Steph.) quondam a Colchis condita, sed postea facta Colonia Romanorum. Mela, l. 2. c. 3. Pietas Iulia Plinio, l. 3. c. 19. in descriptione Istriae. Fuit (inquit Bochart. in Phaleg. c. 31.) in Istriae et Italiae confiniis Pola urbs a Colchis exulibus condita, quod ipsum Polae nomen significâsse testantur haec Callimachi, apud Strab. l. 1. et 5.Α῎ςτυρον ἐκτίςαντο τὸ μὲν Φυγάδων τις ἐνίσποιΓραικὸς, ἀτὰρ κείνων γλῶςς᾿ ὀνόμῃνε Πόλας.Nempe pala in Piel Hebraeis et Syris est separare, auferre, amovere. Inde Pol Colchis exulem, vel exilium sonabat. Cum portu capaci, sub Venetis. 60. mill. pass. a Tergeste in Meridiem,Anconam versus 96. circiter. Nic. Lloydius. Una est ex antiquissimis Istriae urbibus, sed hodie parum culta, ut quae vix octingentos habet incolas. Eo mittunt Veneti Praefectum quotannis, cum titulo Comitis. Visitur ibi hodieque Inscr. in honorem Severi Imperatoris facta, in qua Res publica Polensis vocatur: Item alia eidem Imperatori sacra: Amphitheatrum porro, dictum Orlandinaum, quasi domus Orlandi: Arcus Triumphalis, vulgo appellatus la Porta dorata cum Inscr. et Epitaphium vetus, de quibus omnibus vide Iac. Sponium, Irinerar. Dalmatiae, Part. l. p. 80. et Part. 3. p. 67. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.